1. audite hoc domus Jacob qui vocamini nomine Israël et de aquis Juda existis qui juratis in nomine Domini et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia

2. de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus

3. priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt

4. scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua ærea

5. prædixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista

6. quæ audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quæ nescis

7. nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea

8. neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia prævaricans prævaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te

9. propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas

10. ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

11. propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo

12. audi me Jacob et Israël quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus

13. manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est cælos ego vocabo eos et stabunt simul

14. congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit hæc Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis

15. ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via ejus

16. accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus ejus

17. hæc dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israël ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas

18. utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et justitia tua sicut gurgites maris

19. et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli ejus non interisset et non fuisset adtritum nomen ejus a facie mea

20. egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terræ dicite redemit Dominus servum suum Jacob

21. non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquæ

22. non est pax dicit Dominus impiis



Livros sugeridos


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.