1. et nunc hæc dicit Dominus creans te Jacob et formans te Israël noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu

2. cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

3. quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israël salvator tuus dedi propitiationem tuam Ægyptum Æthiopiam et Saba pro te

4. ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua

5. noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te

6. dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ

7. et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum

8. educ foras populum cæcum et oculos habentem surdum et aures ei sunt

9. omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere

10. vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit

11. ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator

12. ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus

13. et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud

14. hæc dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israël propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes

15. ego Dominus Sanctus vester creans Israël Rex vester

16. hæc dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam

17. qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt

18. ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini

19. ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina

20. glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo

21. populum istum formavi mihi laudem meam narrabit

22. non me invocasti Jacob nec laborasti in me Israël

23. non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi præbui in ture

24. non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis

25. ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor

26. reduc me in memoriam et judicemur simul narra si quid habes ut justificeris

27. pater tuus primus peccavit et interpretes tui prævaricati sunt in me

28. et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Jacob et Israël in blasphemiam



Livros sugeridos


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.