1. et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas et cepit eas

2. et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via agri Fullonis

3. et egressus est ad eum Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis

4. et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua confidis

5. aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me

6. ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Ægyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu ejus et perforabit eam sic Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in eo

7. quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis

8. et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te præbere ascensores eorum

9. et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Ægypto in quadriga et in equitibus

10. et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam

11. et dixit Eliachim et Sobna et Joæ ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum

12. et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum

13. et stetit Rabsaces et clamavit voce magna judaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum

14. hæc dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos

15. et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum

16. nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ

17. donec veniam et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum

18. ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum

19. ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea

20. quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea

21. et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

22. et ingressus est Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis



Livros sugeridos


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.