1. Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas.

2. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis.

3. Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.

4. Et dixit ad eos Rabsaces: “Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis?

5. Dixisti: “Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?

6. Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.

7. Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”?

8. Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum.

9. Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus;

10. et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: “Ascende super terram istam et disperde eam””.

11. Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum”.

12. Et dixit Rabsaces: “Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?”.

13. Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: “Audite verba regis magni, regis Assyriorum:

14. Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.

15. Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens: “Eruens liberabit nos Dominus; non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum”.

16. Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua,

17. donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum.

18. Ne illudat vos Ezechias dicens: “Dominus liberabit nos”. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?

19. Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?

20. Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea?”.

21. Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “Ne respondeatis ei”.

22. Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.





“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina