1. ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Juda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquæ

2. fortem et virum bellatorem judicem et prophetam et ariolum et senem

3. principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici

4. et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis

5. et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem

6. adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem hæc sub manu tua

7. respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi

8. ruit enim Hierusalem et Judas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos majestatis ejus

9. agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomæ prædicaverunt nec absconderunt væ animæ eorum quoniam reddita sunt eis mala

10. dicite justo quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet

11. væ impio in malum retributio enim manuum ejus fiet ei

12. populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatæ sunt ejus popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant

13. stat ad judicandum Dominus et stat ad judicandos populos

14. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra

15. quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

16. et dixit Dominus pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant

17. decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit

18. in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas

19. et torques et monilia et armillas et mitras

20. discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures

21. et anulos et gemmas in fronte pendentes

22. et mutatoria et pallia et linteamina et acus

23. et specula et sindones et vittas et theristra

24. et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium

25. pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in prœlio

26. et mærebunt atque lugebunt portæ ejus et desolata in terra sedebit





A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina