1. onus Ægypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Ægyptum et movebuntur simulacra Ægypti a facie ejus et cor Ægypti tabescet in medio ejus

2. et concurrere faciam Ægyptios adversum Ægyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum

3. et disrumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus et consilium ejus præcipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

4. et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum

5. et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur

6. et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et juncus marcescet

7. nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit

8. et mærebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquæ marcescent

9. confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia

10. et erunt inrigua ejus flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces

11. stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

12. ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum

13. stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Ægyptum angulum populorum ejus

14. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

15. et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem

16. in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam

17. et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam

18. in die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan et jurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una

19. in die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti et titulus juxta terminum ejus Domini

20. et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos

21. et cognoscetur Dominus ab Ægypto et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent

22. et percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos

23. in die illa erit via de Ægypto in Assyrios et intrabit Assyrius Ægyptum et Ægyptius in Assyrios et servient Ægyptii Assur

24. in die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio benedictio in medio terræ

25. cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Ægypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israël



Livros sugeridos


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.