aaaaa

1. David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.

2. Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -

3. Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?

4. Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.

5. Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.

6. Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.

7. Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

8. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.

9. Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10. Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.




“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina