1. anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa

2. protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens

3. fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere

4. quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim

5. quod cum audisset Baasa desivit ædificare Rama et intermisit opus suum

6. porro Asa rex adsumpsit universum Judam et tulerunt lapides Rama et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha

7. in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua

8. nonne Æthiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua

9. oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent

10. iratusque Asa adversus videntem jussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos

11. opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël

12. ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est

13. dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui

14. et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia





“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina