1. igitur Ezechias regnare cœpit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abia filia Zacchariæ

2. fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus

3. ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas

4. adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem

5. dixitque ad eos audite me Levitæ et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario

6. peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et præbuerunt dorsum

7. cluserunt ostia quæ erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël

8. concitatus est itaque furor Domini super Judam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris

9. en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiæ nostræ et coniuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus

10. nunc igitur placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël et avertat a nobis furorem iræ suæ

11. filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum

12. surrexerunt ergo Levitæ Maath filius Amasiæ et Johel filius Azariæ de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Jallelel de filiis autem Gersom Joha filius Zemma et Eden filius Joaha

13. at vero de filiis Elisaphan Samri et Jahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias

14. necnon de filiis Heman Jahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semejas et Ozihel

15. congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei

16. sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras

17. cœperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis ejusdem quod cœperant impleverunt

18. ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis

19. cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini

20. consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini

21. obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini

22. mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem

23. adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos

24. et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato

25. constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus

26. steteruntque Levitæ tenentes organa David et sacerdotes tubas

27. et jussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta cœperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quæ David rex Israël reppererat concrepare

28. omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum

29. cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt

30. præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt

31. Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota

32. porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos

33. sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia

34. sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes

35. fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini

36. lætatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat






“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina