Prophetia Ezechielis, 11
1. et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi
1. Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
2. dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
2. Dixitque ad me: “Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3. dicentes nonne dudum ædificatæ sunt domus hæc est lebes nos autem carnes
3. dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”.
4. idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
4. Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis”.
5. et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere hæc dicit Dominus sic locuti estis domus Israël et cogitationes cordis vestri ego novi
5. Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6. plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias ejus interfectis
6. Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis.
7. propterea hæc dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio ejus hii sunt carnes et hæc est lebes et educam vos de medio ejus
7. Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius.
8. gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus
8. Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
9. et eiciam vos de medio ejus daboque vos in manu hostium et faciam in vobis judicia
9. Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia.
10. gladio cadetis in finibus Israël judicabo vos et scietis quia ego Dominus
10. Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11. hæc non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio ejus in carnes in finibus Israël judicabo vos
11. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
12. et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati
12. et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”.
13. et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banajæ mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israël
13. Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”.
14. et factum est verbum Domini ad me dicens
14. Et factum est verbum Domini ad me dicens:
15. fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem
15. “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”.
16. propterea hæc dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt
16. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
17. propterea loquere hæc dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israël
17. Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
18. et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes ejus de illa
18. Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa.
19. et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum
19. Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
20. ut in præceptis meis ambulent et judicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
20. ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21. quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus
21. Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam”, dicit Dominus Deus.
22. et elevaverunt cherubin alas suas et rotæ cum eis et gloria Dei Israël erat super ea
22. Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos;
23. et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis
23. et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis.
24. et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram
24. Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.
25. et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi
25. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.
