Mosaico decorativo

1. in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostræ in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc

1. In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc.

2. in visionibus Dei adduxit me in terram Israël et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum

2. In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum.

3. et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta

3. Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta.

4. et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quæ tu vides domui Israël

4. Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”.

5. et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem ædificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno

5. Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

6. et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine

6. Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem

7. et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos

7. et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno.

8. et limen portæ juxta vestibulum portæ intrinsecus calamo uno

8. Et mensus est vestibulum portae

9. et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum et frontem ejus duobus cubitis vestibulum autem portæ erat intrinsecus

9. octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum autem portae erat intrinsecus.

10. porro thalami portæ ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte

10. Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte.

11. et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum et longitudinem portæ tredecim cubitorum

11. Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum,

12. et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde

12. et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde.

13. et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium

13. Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium,

14. et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portæ undique per circuitum

14. []

15. et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris quinquaginta cubitos

15. et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli portae intrinsecus, quinquaginta cubitos.

16. et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quæ erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum

16. Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum.

17. et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu pavimenti

17. Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti;

18. et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius

18. et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius.

19. et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem

19. Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.

20. portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine

20. Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine;

21. et thalamos ejus tres hinc et tres inde et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris quinquaginta cubitorum longitudinem ejus et latitudinem viginti quinque cubitorum

21. et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum.

22. fenestræ autem ejus et vestibulum et scalpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus ejus et vestibulum ante eam

22. Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus.

23. et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos

23. Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24. et duxit me ad viam australem et ecce porta quæ respiciebat ad austrum et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores

24. Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.

25. et fenestras ejus et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum

25. Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.

26. et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores ejus et celatæ palmæ erant una hinc et altera inde in fronte ejus

26. Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius.

27. et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos

27. Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos.

28. et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam juxta mensuras superiores

28. Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores;

29. thalamum ejus et frontem ejus et vestibulum ejus hisdem mensuris et fenestras ejus et vestibulorum ejus in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos

29. cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.

30. et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum

30. []

31. et vestibulum ejus ad atrium exterius et palmas ejus in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam

31. Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.

32. et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores

32. Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores;

33. thalamum ejus et frontem ejus et vestibula ejus sicut supra et fenestras ejus et vestibuli ejus in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

33. cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum.

34. et vestibulum ejus id est atrii exterioris et palmæ celatæ in fronte ejus hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus

34. Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.

35. et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores

35. Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores

36. thalamum ejus frontem ejus vestibulum ejus et fenestras ejus per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

36. cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum.

37. vestibulum ejus in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus ejus

37. Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.

38. et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum

38. Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum.

39. et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc et duæ mensæ inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto

39. Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto.

40. et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem duæ mensæ et ad latus alterum ante vestibulum portæ duæ mensæ

40. Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae.

41. quattuor mensæ hinc et quattuor mensæ inde per latera portæ octo mensæ erunt super quas immolabunt

41. Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt.

42. quattuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris extructæ longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima

42. (42a) Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius,

43. et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis

43. (43a) et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; (42b) super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, (43b) super mensas autem carnes oblationis.

44. et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portæ orientalis quæ respiciebat ad viam aquilonis

44. Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis.

45. et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi

45. Et dixit ad me: “Haec est exedra, quae respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

46. porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei

46. Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei”.

47. et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi

47. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi.

48. et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portæ trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde

48. Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et latera portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde;

49. longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnæ erant in frontibus una hinc et altera inde

49. longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.