Mosaico decorativo

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

1. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2. fili hominis duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt

2. “Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt

3. et fornicatæ sunt in Ægypto in adulescentia sua fornicatæ sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractæ sunt mammæ pubertatis earum

3. et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum.

4. nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba

4. Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba.

5. fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes

5. Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et insanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores

6. vestitos hyacintho principes et magistratus juvenes cupidinis universos equites ascensores equorum

6. vestitos hyacintho, principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum.

7. et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est

7. Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est.

8. insuper et fornicationes suas quas habuerat in Ægypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia ejus et illi confregerant ubera pubertatis ejus et effuderant fornicationem suam super eam

8. Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam.

9. propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem

9. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos insanivit;

10. ipsi discoperuerunt ignominiam ejus filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factæ sunt famosæ mulieres et judicia perpetrarunt in ea

10. ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea.

11. quod cum vidisset soror ejus Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ

11. Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae.

12. ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia

12. In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles.

13. et vidi quod polluta esset via una ambarum

13. Et vidi quod polluta esset: via una ambarum;

14. et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus

14. et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas sinopide,

15. et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terræque Chaldeorum in qua orti sunt

15. et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea.

16. et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam

16. Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.

17. cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima ejus ab illis

17. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis.

18. denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore ejus

18. Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.

19. multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiæ suæ quibus fornicata est in terra Ægypti

19. Multiplicavit autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti;

20. et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum

20. et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21. et visitasti scelus adulescentiæ tuæ quando subacta sunt in Ægypto ubera tua et confractæ mammæ pubertatis tuæ

21. Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae.

22. propterea Ooliba hæc dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu

22. Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu,

23. filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum juvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum

23. filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes.

24. et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis judicium et judicabunt te judiciis suis

24. Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.

25. et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas præcident et quæ remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni

25. Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni.

26. et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriæ tuæ

26. Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae;

27. et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Ægypti nec levabis oculos tuos ad eos et Ægypti non recordaberis amplius

27. et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius.

28. quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua

28. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua;

29. et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuæ

29. et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae.

30. fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum

30. Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum.

31. in via sororis tuæ ambulasti et dabo calicem ejus in manu tua

31. In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.

32. hæc dicit Dominus Deus calicem sororis tuæ bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quæ es capacissima

32. Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum C eris in derisum et in subsannationem C: est capacissimus.

33. ebrietate et dolore repleberis calice mæroris et tristitiæ calice sororis tuæ Samariæ

33. Ebrietate et dolore repleberis, calice stuporis et horroris, calice sororis tuae Samariae,

34. et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus

34. et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum”, ait Dominus Deus.

35. propterea hæc dicit Dominus Deus quia oblita es mei et projecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas

35. Propterea haec dicit Dominus Deus: “Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas”.

36. et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid judicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum

36. Et ait Dominus ad me: “Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum.

37. quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatæ sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum

37. Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38. sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt

38. Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt.

39. cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hæc fecerunt in medio domus meæ

39. Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae.

40. miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri

40. Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri;

41. sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam

41. sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.

42. et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum

42. Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum.

43. et dixi ei quæ adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc

43. Et dixi de ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.

44. et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias

44. Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias.

45. viri ergo justi sunt hii judicabunt eas judicio adulterarum et judicio effundentium sanguinem quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum

45. Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum”.

46. hæc enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam

46. Haec enim dicit Dominus Deus: “Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam;

47. et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent

47. et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant.

48. et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum

48. Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum;

49. et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus

49. et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.