Mosaico decorativo

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

1. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2. fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi

2. “Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:

3. hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum

3. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum.

4. urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus

4. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus.

5. eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremæ

5. Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;

6. propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te

6. propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.

7. et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem

7. Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem

8. et implebo montes ejus occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent

8. et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.

9. in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuæ non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus

9. In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.

10. eo quod dixeris duæ gentes et duæ terræ meæ erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi

10. Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;

11. propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero

11. propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.

12. et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum

12. Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”.

13. et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi

13. Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.

14. hæc dicit Dominus Deus lætante universa terra in solitudinem te redigam

14. Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;

15. sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus

15. sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.