1. est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines

1. Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:

2. vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

2. vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.

3. si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

3. Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4. frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen ejus

4. Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.

5. non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali

5. Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.

6. etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

6. Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes?

7. omnis labor hominis in ore ejus sed anima illius non impletur

7. “Omnis labor hominis est ad os eius, sed anima eius non implebitur”.

8. quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita

8. Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis?

9. melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et præsumptio spiritus

9. “Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria”; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.

10. qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere

10. Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.

11. verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

11. Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo?

12.

12. Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?





“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina