1. quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

1. Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

2. melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

2. Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde.

3. melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

3. Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus.

4. melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

4. Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae.

5. cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi lætitia

5. Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis,

6. melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

6. quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

7. quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

7. Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit.

8. calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

8. “Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante”.

9. melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

9. Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

10. ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

10. Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc.

11. ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio

11. Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem.

12. utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

12. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.

13. sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

13. Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit.

14. considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

14. In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.

15. in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias

15. Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.

16. hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ justus perit in justitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

16. Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis?

17. noli esse justus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

17. Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo?

18. ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

18. Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat.

19. bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

19. Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis.

20. sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

20. Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.

21. non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet

21. Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;

22. sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

22. scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.

23. scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

23. Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”.

24. cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

24. Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam?

25. multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

25. Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.

26. lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quærerem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

26. Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.

27. et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

27. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,

28. ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

28. quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni.

29. quam adhuc quærit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

29. Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.





“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina