1. verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

1. Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem.”

2. vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

2. “Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas”.

3. quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

3. Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole?

4. generatio præterit et generatio advenit terra vero in æternum stat

4. Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat.

5. oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

5. Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur.

6. gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

6. Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur.

7. omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

7. Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.

8. cunctæ res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu

8. Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

9. quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

9. Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est:

10. nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos

10. nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.

11. non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo

11. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.

12. ego Ecclesiastes fui rex Israël in Hierusalem

12. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem

13. et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

13. et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14. vidi quæ fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

14. Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

15. perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

15. Quod est curvum, rectum fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest.

16. locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit

16. Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”.

17. dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

17. Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod

18. eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem

18. in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem.





“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina