1. alleluja dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ

2. quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te

3. circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni

4. et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam

5. misericors Dominus et justus et Deus noster miseretur

6. custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me

7. convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi

8. quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu

9. placebo Domino in regione vivorum





“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina