1. canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in cælo

2. ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillæ in manibus dominæ ejus ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

3. miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione

4. quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis





“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina