Liber II Regum, 25
1. factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones
2. et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ
3. nona die mensis prævaluitque fames in civitate nec erat panis populo terræ
4. et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quæ ducit ad campestria solitudinis
5. et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum
6. adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo judicium
7. filios autem Sedeciæ occidit coram eo et oculos ejus effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
8. mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem
9. et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni
10. et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum
11. reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ
12. et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas
13. columnas autem æreas quæ erant in templo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt æs omnium in Babylonem
14. ollas quoque æreas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa ærea in quibus ministrabant tulerunt
15. necnon turibula et fialas quæ aurea aurea et quæ argentea argentea tulit princeps militiæ
16. id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus æris omnium vasorum
17. decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnæ omnia ærea similem et columna secunda habebat ornatum
18. tulit quoque princeps militiæ Serajan sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres janitores
19. et de civitate eunuchum unum qui erat præfectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terræ et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate
20. quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha
21. percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua
22. populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan
23. quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismaël filius Nathaniæ et Johanan filius Caree et Sareja filius Thenaameth Nethophathites et Jezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum
24. juravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
25. factum est autem in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Judæos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
26. consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Ægyptum timentes Chaldeos
27. factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere
28. et locutus est ei benigna et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone
29. et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ
30. annonam quoque constituit ei absque intermissione quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ