1. est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum

2. in hac enim testimonium consecuti sunt senes

3. fide intellegimus aptata esse sæcula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent

4. fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse justus testimonium perhibente muneribus ejus Deo et per illam defunctus adhuc loquitur

5. fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo

6. sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

7. fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus

8. fide qui vocatur Abraham obœdivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret

9. fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem

10. expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus

11. fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat

12. propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis

13. juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram

14. qui enim hæc dicunt significant se patriam inquirere

15. et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi

16. nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem

17. fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones

18. ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen

19. arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit

20. fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau

21. fide Jacob moriens singulis filiorum Joseph benedixit et adoravit fastigium virgæ ejus

22. fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit

23. fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum

24. fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis

25. magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere jucunditatem

26. majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

27. fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit

28. fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos

29. fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt

30. fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem

31. fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace

32. et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Jepthæ David et Samuhel et prophetis

33. qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum

34. extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum

35. acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem

36. alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres

37. lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti

38. quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terræ

39. et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem

40. Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur





“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina