Mosaico decorativo

1. in finem intellectus David

1. Magistro chori. PSALMUS. David,

2. cum venit Dœc Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

2. cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit.

3. quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

3. Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.

4. tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

4. Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.

5. dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui æquitatem diapsalma

5. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

6. dilexisti omnia verba præcipitationis linguam dolosam

6. Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.

7. propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

7. Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea.

8. videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent

8. Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi.

9. ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prævaluit in vanitate sua

9. Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.

10. ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in æternum et in sæculum sæculi

10. Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti.

11. confitebor tibi in sæculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

11. Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele.

12.

12. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis.

13.

13. Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

14.

14. Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me.

15.

15. Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

16.

16. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.

17.

17. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

18.

18. Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit.

19.

19. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

20.

20. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem.

21.

21. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.