Mosaico decorativo

1. et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Græcia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

1. Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum,

2. constituit prœlia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terræ

2. constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;

3. et pertransiit usque ad fines terræ et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu ejus

3. et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.

4. et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor ejus

4. Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.

5. et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

5. Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur;

6. et post hæc decidit in lectum et cognovit quia moritur

6. et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.

7. et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a juventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

7. Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.

8. et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

8. Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo;

9. et obtinuerunt pueri ejus regnum unusquisque in loco suo

9. et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.

10. et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem ejus et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

10. Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.

11. et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romæ obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Græcorum

11. In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”.

12. in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

12. Et bonus visus est sermo in oculis eorum;

13. et bonus visus est sermo in oculis eorum

13. et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.

14. et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium

14. Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;

15. et ædificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

15. et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.

16. et fecerunt sibi præputia et recesserunt a testamento sancto et juncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

16. Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna.

17. et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna

17. Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;

18. et intravit in Ægyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

18. et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.

19. et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Ægypti et veritus est Ptolomeus a facie ejus et fugit et ceciderunt vulnerati multi

19. Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.

20. et conprehendit civitates munitas in terra Ægypti et accepit spolia terræ Ægypti

20. Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi

21. et convertit Antiochus postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israël

21. et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius

22. et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

22. et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.

23. et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

23. Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;

24. et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

24. et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna.

25. et fecit cædem hominum et locutus est superbia magna

25. Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;

26. et factus est planctus magnus in Israël et in omni loco eorum

26. et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,

27. et ingemuerunt principes et seniores virgines et juvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

27. omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;

28. omnis maritus sumpsit lamentum quæ sedebant in toro maritali lugebant

28. et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.

29. et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Jacob induit confusionem

29. Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna;

30. et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Juda et venit Hierusalem cum turba magna

30. et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel.

31. et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

31. Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;

32. et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israël

32. et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.

33. et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos ejus et muros ejus in circuitu

33. Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.

34. et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

34. Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;

35. et ædificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

35. et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.

36. et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

36. Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;

37. et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

37. et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem.

38. et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israël

38. Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.

39. et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

39. Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.

40. et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati ejus reliquerunt eam

40. Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.

41. sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo dies festi ejus conversi sunt in luctum sabbata ejus in obprobrium honores ejus in nihilum

41. Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus,

42. secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus et sublimitas ejus conversa est in luctum

42. et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi;

43. et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

43. et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.

44. et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

44. Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,

45. et multi ex Israël consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

45. et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes

46. et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Judæ ut sequerentur legem gentium terræ

46. et polluere sancta et sanctos,

47. et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

47. instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia

48. et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

48. et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione,

49. et coinquinari sancta et sanctum populum Israël

49. ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes;

50. et jussit ædificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

50. et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur.

51. et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes justificationes Dei

51. Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem.

52. et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

52. Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;

53. secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo et præposuit principes populo qui hæc fieri cogerent

53. et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.

54. et jusserunt civitatibus Judæ sacrificare

54. Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

55. et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

55. et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant.

56. et effugaverunt populum Israël in abditis et in absconditis fugitivorum locis

56. Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos;

57. die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Judæ in circuitu ædificaverunt aras

57. et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.

58. et ante januas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

58. In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus.

59. et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

59. Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;

60. et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

60. et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum

61. in virtute sua faciebant hæc populo Israël qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

61. — et suspendebant infantes a cervicibus eorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.

62. et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quæ erat contra altare

62. Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,

63. et mulieres quæ circumcidebant filios suos trucidabantur secundum jussum regis Antiochi

63. et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.

64. et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

64. Et facta est ira magna super Israel valde.

65. et multi de populo Israël definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

65.

66. et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

66.

67. et facta est ira magna super populum valde

67.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.