Mosaico decorativo

1. anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Judæ

1. Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae.

2. sedecim annorum erat cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Jecelia de Hierusalem

2. Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.

3. fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus

3. Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius.

4. verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

4. Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis.

5. percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ

5. Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.

6. reliqua autem sermonum Azariæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

6. Reliqua autem gestorum Azariae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

7. et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo

7. Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo.

8. anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus

8. Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus.

9. et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

9. Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

10. coniuravit autem contra eum Sellum filius Jabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo

10. Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo.

11. reliqua autem verborum Zacchariæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

11. Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

12. ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israël factumque est ita

12. Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel”. Factumque est ita.

13. Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Judæ regnavit autem uno mense in Samaria

13. Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria.

14. et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo

14. Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo.

15. reliqua autem verborum Sellum et coniuratio ejus per quam tetendit insidias nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

15. Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

16. tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas

16. Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas.

17. anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria

17. Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria.

18. fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus

18. Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius

19. veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum ejus

19. venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.

20. indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra

20. Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra.

21. reliqua autem sermonum Manahem et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

21. Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

22. et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceja filius ejus pro eo

22. Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo.

23. anno quinquagesimo Azariæ regis Judæ regnavit Phaceja filius Manahem super Israël in Samaria biennio

23. Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio.

24. et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

24. Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

25. coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliæ dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob et juxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo

25. Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.

26. reliqua autem sermonum Phaceja et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

26. Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

27. anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Judæ regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis

27. Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis.

28. et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

28. Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

29. in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios

29. In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur.

30. coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ

30. Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae.

31. reliqua autem sermonum Phacee et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

31. Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

32. anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda

32. Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae.

33. viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc

33. Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

34. fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est

34. Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.

35. verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam

35. Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem.

36. reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

36. Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

37. in diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ et Phacee filium Romeliæ

37. In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae.

38. et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo

38. Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.