Mosaico decorativo

1. anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis

1. Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.

2. et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis

2. Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.

3. iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus

3. Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.

4. deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ

4. Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae.

5. et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriæ habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius

5. Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.

6. verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israël in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria

6. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria.

7. et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ

7. Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.

8. reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

8. Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

9. dormivitque Joachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Joas filius ejus pro eo

9. Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.

10. anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis

10. Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.

11. et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël in ipsis ambulavit

11. Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit.

12. reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël

12. Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

13. et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël

13. Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.

14. Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus

14. Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”.

15. et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas

15. Et ait illi Eliseus: “Affer arcum et sagittas”. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,

16. dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis

16. dixit ad regem Israel: “Pone manum tuam super arcum”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis

17. et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus jace sagittam et jecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam

17. et ait: “Aperi fenestram orientalem”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam”.

18. et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute jaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset

18. Et ait: “Tolle sagittas”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset,

19. iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam

19. iratus est contra eum vir Dei et ait: “Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam”.

20. mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno

20. Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno.

21. quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos

21. Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.

22. igitur Azaël rex Syriæ adflixit Israël cunctis diebus Joachaz

22. Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.

23. et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus

23. Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus.

24. mortuus est autem Azaël rex Syriæ et regnavit Benadad filius ejus pro eo

24. Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo.

25. porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli

25. Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.