Mosaico decorativo

1. hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et benedixit ei

1. Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,

2. cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex justitiæ deinde autem et rex Salem quod est rex pacis

2. cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,

3. sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitæ habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum

3. sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4. intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de præcipuis Abraham patriarcha

4. Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.

5. et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ

5. Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;

6. cujus autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit

6. hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.

7. sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur

7. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

8. et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit

8. Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.

9. et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est

9. Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est;

10. adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech

10. adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

11. si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici

11. Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?

12. translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat

12. Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.

13. in quo enim hæc dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario præsto fuit

13. De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;

14. manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est

14. manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

15. et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos

15. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,

16. qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis

16. qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,

17. contestatur enim quoniam tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech

17. testimonium enim accipit: “Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech”.

18. reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem

18. Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,

19. nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum

19. nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

20. et quantum est non sine jurejurando alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt

20. Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,

21. hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum juravit Dominus et non pænitebit tu es sacerdos in æternum

21. hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum”,

22. in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus

22. in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.

23. et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere

23. Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;

24. hic autem eo quod maneat in æternum sempiternum habet sacerdotium

24. hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;

25. unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

25. unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.

26. talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus

26. Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;

27. qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo

27. qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.

28. lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem jurisiurandi qui post legem est Filium in æternum perfectum

28. Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.