Mosaico decorativo

1. umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere

1. Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.

2. alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati

2. Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?

3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit

3. Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

4. inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata

4. Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.

5. ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi

5. Ideo ingrediens mundum dicit: “Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;

6. holocaustomata et pro peccato non tibi placuit

6. holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt.

7. tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam

7. Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam”.

8. superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur

8. Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur,

9. tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat

9. tunc dixit: “Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat;

10. in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu in semel

10. in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.

11. et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata

11. Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.

12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei

12. Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,

13. de cetero expectans donec ponantur inimici ejus scabillum pedum ejus

13. de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;

14. una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos

14. una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.

15. contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit

15. Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:

16. hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas

16. “Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;

17. et peccatorum et iniquitatium eorum jam non recordabor amplius

17. et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius”.

18. ubi autem horum remissio jam non oblatio pro peccato

18. Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.

19. habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi

19. Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,

20. quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam

20. quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,

21. et sacerdotem magnum super domum Dei

21. et sacerdotem magnum super domum Dei,

22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;

23. teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit

23. teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;

24. et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum

24. et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,

25. non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem

25. non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

26. voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia

26. Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,

27. terribilis autem quædam expectatio judicii et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios

27. terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

28. irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur

28. Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

29. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit

29. quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?

30. scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum

30. Scimus enim eum, qui dixit: “Mihi vindicta, ego retribuam”; et iterum: “Iudicabit Dominus populum suum”.

31. horrendum est incidere in manus Dei viventis

31. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

32. rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum

32. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,

33. et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti

33. in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;

34. nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam

34. nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.

35. nolite itaque amittere confidentiam vestram quæ magnam habet remunerationem

35. Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;

36. patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem

36. patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.

37. adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit

37. Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.

38. justus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animæ meæ

38. Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.

39. nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animæ

39. Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.