Mosaico decorativo

1. timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione intrœundi in requiem ejus existimetur aliqui ex vobis deesse

1. Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;

2. etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quæ audierunt

2. etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.

3. ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis

3. Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”, et quidem operibus ab institutione mundi factis.

4. dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis

4. Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”;

5. et in isto rursum si introibunt in requiem meam

5. et in isto rursum: “Non introibunt in requiem meam”.

6. quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introjerunt propter incredulitatem

6. Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,

7. iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra

7. iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”.

8. nam si eis Jesus requiem præstitisset numquam de alio loqueretur posthac die

8. Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.

9. itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

9. Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;

10. qui enim ingressus est in requiem ejus etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus

10. qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11. festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

11. Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum.

12. vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

12. Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;

13. et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo

13. et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.

14. habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit cælos Jesum Filium Dei teneamus confessionem

14. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.

15. non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

15. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;

16. adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

16. adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.