Actus Apostolorum, 20
1. postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
1. Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
2. cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Græciam
2. Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam;
3. ubi cum fecisset menses tres factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
3. cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.
4. comitatus est autem eum Sopater Pyrri Berœnsis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gajus Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
4. Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
5. hii cum præcessissent sustinebant nos Troade
5. Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;
6. nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
6. nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7. in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
7. In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8. erant autem lampades copiosæ in cenaculo ubi eramus congregati
8. Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
9. sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
9. sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.
10. ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
10. Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!”.
11. ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
11. Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12. adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
12. Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
13. nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
13. Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.
14. cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
14. Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen
15. et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
15. et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
16. proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
16. Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.
17. a Mileto autem mittens Ephesum vocavit majores natu ecclesiæ
17. A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.
18. qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
18. Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
19. serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum
19. serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum;
20. quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
20. quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,
21. testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum
21. testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
22. et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quæ in ea eventura sint mihi ignorans
22. Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,
23. nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
23. nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
24. sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Jesu testificari evangelium gratiæ Dei
24. Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
25. et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei
25. Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum;
26. quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
26. quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium;
27. non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
27. non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28. adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
28. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29. ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
29. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;
30. et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
30. et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
31. propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
31. Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
32. et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
32. Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
33. argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
33. Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
34. ipsi scitis quoniam ad ea quæ mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istæ
34. ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
35. omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
35. Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!””.
36. et cum hæc dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
36. Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
37. magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
37. Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
38. dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem ejus non essent visuri et deducebant eum ad navem
38. dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
