Mosaico decorativo

1. et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri

1. Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri”.

2. facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quæstione

2. Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.

3. illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus

3. Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

4. cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis

4. Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.

5. surrexerunt autem quidam de heresi Pharisæorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos præcipere quoque servare legem Mosi

5. Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis!”.

6. conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc

6. Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.

7. cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere

7. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;

8. et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis

8. et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;

9. et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum

9. et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.

10. nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus

10. Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?

11. sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi

11. Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”.

12. tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos

12. Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos.

13. et postquam tacuerunt respondit Jacobus dicens viri fratres audite me

13. Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “Viri fratres, audite me.

14. Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo

14. Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo;

15. et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est

15. et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:

16. post hæc revertar et ædificabo tabernaculum David quod decidit et diruta ejus reædificabo et erigam illud

16. “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.

17. ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc

17. ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec

18. notum a sæculo est Domino opus suum

18. nota a saeculo”.

19. propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum

19. Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

20. sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine

20. sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.

21. Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur

21. Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur”.

22. tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Judam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus

22. Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus,

23. scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ fratribus ex gentibus salutem

23. scribentes per manum eorum: “Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem!

24. quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus

24. Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,

25. placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo

25. placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo,

26. hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi

26. hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.

27. misimus ergo Judam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem

27. Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.

28. visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam hæc necessario

28. Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario:

29. ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete

29. abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete”.

30. illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam

30. Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;

31. quam cum legissent gavisi sunt super consolatione

31. quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

32. Judas autem et Silas et ipsi cum essent prophetæ verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt

32. Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt.

33. facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos

33. Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.

34. []

34. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

35. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini

35. []

36. post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant

36. Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”.

37. Barnabas autem volebat secum adsumere et Johannem qui cognominatur Marcus

37. Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;

38. Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

38. Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.

39. facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum

39. Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.

40. Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiæ Domini a fratribus

40. Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus;

41. perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias

41. perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.