Znaleziono 1073 Wyniki dla: Usque
et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem (Liber Baruch 1, 13)
a die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius (Liber Baruch 1, 19)
ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei (Liber Baruch 4, 37)
exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria (Liber Baruch 5, 5)
ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)
et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu (Prophetia Ezechielis 1, 27)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)
cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud (Prophetia Ezechielis 4, 10)
et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud (Prophetia Ezechielis 4, 11)
et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda (Prophetia Ezechielis 4, 14)
et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 5, 17)
senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite cœperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus (Prophetia Ezechielis 9, 6)
