Znaleziono 145 Wyniki dla: Testimonium

  • quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum (Liber Iosue 22, 28)

  • vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus (Liber Iosue 22, 34)

  • et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro (Liber Iosue 24, 27)

  • hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)

  • et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur (Liber I Regum 21, 10)

  • et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)

  • produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (Liber II Regum 11, 12)

  • porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)

  • si fortitudo quæritur robustissimus est si æquitas judicii nemo pro me audet testimonium dicere (Liber Iob 9, 19)

  • rugæ meæ testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi (Liber Iob 16, 9)

  • auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi (Liber Iob 29, 11)

  • lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam præstans parvulis (Liber Psalmorum 18, 8)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina