Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis (Liber Exodus 1, 18)
quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt (Liber Exodus 1, 19)
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis (Liber Exodus 1, 20)
præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate (Liber Exodus 1, 22)
egressus est post hæc vir de domo Levi accepta uxore stirpis suæ (Liber Exodus 2, 1)
cumque jam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripæ fluminis (Liber Exodus 2, 3)
stante procul sorore ejus et considerante eventum rei (Liber Exodus 2, 4)
ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei quæ cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam (Liber Exodus 2, 5)
cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum (Liber Exodus 2, 7)
respondit vade perrexit puella et vocavit matrem ejus (Liber Exodus 2, 8)
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis (Liber Exodus 2, 11)
et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum (Liber Exodus 2, 13)