Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis (Liber Exodus 1, 18)

  • quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt (Liber Exodus 1, 19)

  • bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis (Liber Exodus 1, 20)

  • præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate (Liber Exodus 1, 22)

  • egressus est post hæc vir de domo Levi accepta uxore stirpis suæ (Liber Exodus 2, 1)

  • cumque jam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripæ fluminis (Liber Exodus 2, 3)

  • stante procul sorore ejus et considerante eventum rei (Liber Exodus 2, 4)

  • ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei quæ cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam (Liber Exodus 2, 5)

  • cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum (Liber Exodus 2, 7)

  • respondit vade perrexit puella et vocavit matrem ejus (Liber Exodus 2, 8)

  • in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis (Liber Exodus 2, 11)

  • et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum (Liber Exodus 2, 13)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina