Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur (Liber Exodus 3, 2)

  • dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus (Liber Exodus 3, 3)

  • cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)

  • et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum (Liber Exodus 3, 6)

  • cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)

  • et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)

  • vade congrega seniores Israël et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob dicens visitans visitavi vos et omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto (Liber Exodus 3, 16)

  • et dixi ut educam vos de adflictione Ægypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei ad terram fluentem lacte et melle (Liber Exodus 3, 17)

  • et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (Liber Exodus 3, 18)

  • sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam (Liber Exodus 3, 19)

  • daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui (Liber Exodus 3, 21)

  • sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Ægyptum (Liber Exodus 3, 22)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina