1. in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset et convaluisset

2. lætatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suæ et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

3. introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone

4. et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis

5. et dixit Isajas ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum

6. ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus

7. et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

8. et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis





“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina