Liber Sapientiae, 12
1. bonus enim spiritus tuus est in omnibus
1. Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus.
2. propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
2. Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine.
3. et illos enim antiquos inhabitatores sanctæ tuæ terræ odiens
3. Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,
4. quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta
4. quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia;
5. et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
5. et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum C humanarum carnium epulationem et sanguinis - participes mysteriorum e medio comissationis
6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum
6. et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quæ tibi omnium carior est terra
7. ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra.
8. sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
8. Sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
9. non quia inpotens eras in bello subicere impios justis aut bestiis sævis aut verbo duro simul exterminare
9. Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare;
10. sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
10. sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum:
11. semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
11. semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum;
12. quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra judicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
12. quis enim dicet tibi: “Quid fecisti?”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum?
13. nec enim est alius Deus quam tu cujus cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste judicasti
13. Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.
14. neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
14. Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti.
15. cum sis ergo justus juste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum æstimas a tua virtute
15. Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute.
16. virtus enim tua justitiæ initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
16. Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit.
17. virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
17. Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
18. tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
18. Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
19. docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet justum esse et humanum et bonæ spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis pænitentiæ
19. Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam.
20. si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quæ possint mutari a malitia
20. Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia,
21. cum quanta diligentia judicasti filios tuos quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
21. cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
22. cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam
22. Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam.
23. unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta
23. Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta.
24. etenim in erroris via diutius erraverunt deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
24. Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti:
25. propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti
25. propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti.
26. qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei judicium experti sunt
26. Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur;
27. in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet
27. in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos.
