1. post hæc audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in cælo dicentium alleluja salus et gloria et virtus Deo nostro est

2. quia vera et justa judicia sunt ejus quia judicavit de meretrice magna quæ corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus

3. et iterum dixerunt alleluja et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum

4. et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluja

5. et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus et qui timetis eum pusilli et magni

6. et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

7. gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiæ agni et uxor ejus præparavit se

8. et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim justificationes sunt sanctorum

9. et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi hæc verba vera Dei sunt

10. et cecidi ante pedes ejus ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu Deum adora testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ

11. et vidi cælum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et justitia judicat et pugnat

12. oculi autem ejus sicut flamma ignis et in capite ejus diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse

13. et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen ejus Verbum Dei

14. et exercitus qui sunt in cælo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum

15. et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis

16. et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium

17. et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quæ volabant per medium cæli venite congregamini ad cenam magnam Dei

18. ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum

19. et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu ejus

20. et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiæ qui et adorant imaginem ejus vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

21. et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum





“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina