1. osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

1. Canticum Canticorum Salomonis.

2. fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulæ dilexerunt te

2. Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino:

3. trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et lætabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

3. in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum. Oleum effusum nomen tuum; ideo adulescentulae dilexerunt te.

4. nigra sum sed formonsa filiæ Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

4. Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te.

5. nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

5. Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma.

6. indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum

6. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.

7. si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos juxta tabernacula pastorum

7. Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

8. equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

8. Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum.

9. pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia

9. Equae in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea.

10. murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

10. Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia.

11. dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum

11. Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento.

12. fasciculus murræ dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur

12. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

13. botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi

13. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur.

14. ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum

14. Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

15. ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus

15. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum.

16. tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

16. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus,

17.

17. tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina.





“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina