1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem

3. et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo

4. audiens autem quisquis ille est sonum bucinæ non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput ejus erit

5. sonum bucinæ audivit et non se observavit sanguis ejus in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit

6. quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram

7. et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israël audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me

8. si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram

9. si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti

10. tu ergo fili hominis dic ad domum Israël sic locuti estis dicentes iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus

11. dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël

12. tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et justus non poterit vivere in justitia sua in quacumque die peccaverit

13. etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur

14. sin autem dixero impio morte morieris et egerit pænitentiam a peccato suo feceritque judicium et justitiam

15. pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitæ ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur

16. omnia peccata ejus quæ peccavit non inputabuntur ei judicium et justitiam fecit vita vivet

17. et dixerunt filii populi tui non est æqui ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est

18. cum enim recesserit justus a justitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis

19. et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque judicium et justitiam vivet in eis

20. et dicitis non est recta via Domini unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis domus Israël

21. et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostræ venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas

22. manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius

23. et factum est verbum Domini ad me dicens

24. fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem

25. idcirco dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis

26. stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis

27. hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur

28. et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo ejus et desolabuntur montes Israël eo quod nullus sit qui per eos transeat

29. et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt

30. et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino

31. et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

32. et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea

33. et cum venerit quod prædictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos





“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina