Liber Genesis, 29
1. profectus ergo Jacob venit ad terram orientalem
2. et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes juxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os ejus grandi lapide claudebatur
3. morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4. dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
5. quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
6. sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Raël filia ejus venit cum grege suo
7. dixitque Jacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
8. qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
9. adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
10. quam cum vidisset Jacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
11. et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
12. et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccæ at illa festinans nuntiavit patri suo
13. qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
14. respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
15. dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
16. habebat vero filias duas nomen majoris Lia minor appellabatur Raël
17. sed Lia lippis erat oculis Raël decora facie et venusto aspectu
18. quam diligens Jacob ait serviam tibi pro Raël filia tua minore septem annis
19. respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
20. servivit igitur Jacob pro Raël septem annis et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine
21. dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia jam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
22. qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
23. et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24. dans ancillam filiæ Zelpham nomine ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
25. et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi
26. respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
27. imple ebdomadem dierum hujus copulæ et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28. adquievit placito et ebdomade transacta Raël duxit uxorem
29. cui pater servam Balam dederat
30. tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori prætulit serviens apud eum septem annis aliis
31. videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam ejus sorore sterili permanente
32. quæ conceptum genuit filium vocavitque nomen ejus Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
33. rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
34. concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen ejus Levi
35. quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Judam cessavitque parere