Liber Ecclesiasticus, 43
1. altitudinis firmamentum pulchritudo est species cæli in visione gloriæ
2. sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
3. in meridiano exuret terram in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
4. tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcæcat oculos
5. magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus ejus festinavit iter
6. et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum ævi
7. a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
8. mensis secundum nomen ejus est crescens admirabiliter in consummatione
9. vas castrorum in excelsis in firmamento cæli resplendens
10. species cæli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
11. in verbis Sancti stabunt ad judicium et non exardescent in vigiliis suis
12. vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
13. gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ manus Excelsi aperuerunt illum
14. imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere judicii sui
15. propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulæ sicut aves
16. in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
17. in conspectu ejus commovebuntur montes et in voluntate ejus adspirabit notus
18. vox tonitrui ejus exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
19. sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus ejus
20. pulchritudinem coloris ejus admirabitur oculus et super imbrem ejus expavescet cor
21. gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
22. frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
23. devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
24. medicina omnium in festinationem nebulæ ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
25. in sermone ejus silebit ventus et plantavit illum Dominus Jesus
26. qui navigat mare enarrat periculum ejus et audientes auribus non admirabimur
27. illic præclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
28. propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone ejus conposita sunt omnia
29. multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
30. gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
31. terribilis Dominus et magnus vehementer
32. quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia ejus
33. benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis major est enim omni laude
34. exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
35. quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
36. multa abscondita sunt majora horum pauca enim vidimus operum ejus
37. omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam