Evangelium secundum Ioannem, 9
1. et præteriens vidit hominem cæcum a nativitate
2. et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes ejus ut cæcus nasceretur
3. respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo
4. me oportet operari opera ejus qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
5. quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6. hæc cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos ejus
7. et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
8. itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
9. alii autem nequaquam sed similis est ejus ille dicebat quia ego sum
10. dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
11. respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi
12. dixerunt ei ubi est ille ait nescio
13. adducunt eum ad Pharisæos qui cæcus fuerat
14. erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus et aperuit oculos ejus
15. iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
16. dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis
17. dicunt ergo cæco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
18. non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes ejus qui viderat
19. et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia cæcus natus est quomodo ergo nunc videt
20. responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est
21. quomodo autem nunc videat nescimus aut quis ejus aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate ætatem habet ipse de se loquatur
22. hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
23. propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate
24. vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
25. dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia cæcus cum essem modo video
26. dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
27. respondit eis dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli ejus fieri
28. maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
29. nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
30. respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
31. scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit
32. a sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati
33. nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
34. responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et ejecerunt eum foras
35. audivit Jesus quia ejecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
36. respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
37. et dixit ei Jesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
38. at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
39. dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant
40. et audierunt ex Pharisæis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos cæci sumus
41. dixit eis Jesus si cæci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet