Evangelium secundum Ioannem, 19
1. tunc ergo adprehendit Pilatus Jesum et flagellavit
2. et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti ejus et veste purpurea circumdederunt eum
3. et veniebant ad eum et dicebant have rex Judæorum et dabant ei alapas
4. exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
5. ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
6. cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
7. responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
8. cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
9. et ingressus est prætorium iterum et dicit ad Jesum unde es tu Jesus autem responsum non dedit ei
10. dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
11. respondit Jesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi majus peccatum habet
12. exinde quærebat Pilatus dimittere eum Judæi autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Cæsaris omnis qui se regem facit contradicit Cæsari
13. Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
14. erat autem parasceve paschæ hora quasi sexta et dicit Judæis ecce rex vester
15. illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Cæsarem
16. tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Jesum et eduxerunt
17. et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha
18. ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Jesum
19. scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Jesus Nazarenus rex Judæorum
20. hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus et erat scriptum hebraice græce et latine
21. dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum noli scribere rex Judæorum sed quia ipse dixit rex sum Judæorum
22. respondit Pilatus quod scripsi scripsi
23. milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
24. dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem hæc fecerunt
25. stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et soror matris ejus Maria Cleopæ et Maria Magdalene
26. cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suæ mulier ecce filius tuus
27. deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28. postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
29. vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori ejus
30. cum ergo accepisset Jesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
31. Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32. venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33. ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura
34. sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
35. et qui vidit testimonium perhibuit et verum est ejus testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36. facta sunt enim hæc ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
37. et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
38. post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Jesu occultus autem propter metum Judæorum ut tolleret corpus Jesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Jesu
39. venit autem et Nicodemus qui venerat ad Jesum nocte primum ferens mixturam murræ et alœs quasi libras centum
40. acceperunt ergo corpus Jesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Judæis est sepelire
41. erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
42. ibi ergo propter parasceven Judæorum quia juxta erat monumentum posuerunt Jesum