Mosaico decorativo

1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

2. loquere filiis Israël et dices ad eos ego Dominus Deus vester

2. “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.

3. juxta consuetudinem terræ Ægypti in qua habitastis non facietis et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

3. Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.

4. facietis judicia mea et præcepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

4. Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

5. custodite leges meas atque judicia quæ faciens homo vivet in eis ego Dominus

5. Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.

6. omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem ejus ego Dominus

6. Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.

7. turpitudinem patris et turpitudinem matris tuæ non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem ejus

7. Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.

8. turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

8. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.

9. turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre quæ domi vel foris genita est non revelabis

9. Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.

10. turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

10. Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.

11. turpitudinem filiæ uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

11. Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.

12. turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

12. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.

13. turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis eo quod caro sit matris tuæ

13. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.

14. turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem ejus quæ tibi adfinitate coniungitur

14. Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.

15. turpitudinem nurus tuæ non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam ejus

15. Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.

16. turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

16. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.

17. turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis filiam filii ejus et filiam filiæ illius non sumes ut reveles ignominiam ejus quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

17. Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.

18. sororem uxoris tuæ in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente

18. Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.

19. ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes nec revelabis fœditatem ejus

19. Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.

20. cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

20. Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.

21. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

21. De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

22. cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

22. Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.

23. cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet jumento nec miscebitur ei quia scelus est

23. Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.

24. ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

24. Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum

25. et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

25. et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.

26. custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

26. Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.

27. omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

27. Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

28. cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos

28. Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.

29. omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

29. Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

30. custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

30. Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.