Mosaico decorativo

1. hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem

1. Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae.

2. Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon

2. Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;

3. et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga

3. et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga.

4. terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos

4. Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai,

5. Gesuri et Machathi et dimidiæ partis Galaad terminos Seon regis Esebon

5. et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon.

6. Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse

6. Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse.

7. hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas

7. Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,

8. tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Jebuseus

8. tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus:

9. rex Hiericho unus rex Ahi quæ est ex latere Bethel unus

9. rex Iericho unus, rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus,

10. rex Hierusalem unus rex Hebron unus

10. rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,

11. rex Hierimoth unus rex Lachis unus

11. rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,

12. rex Eglon unus rex Gazer unus

12. rex Eglon unus, rex Gazer unus,

13. rex Dabir unus rex Gader unus

13. rex Dabir unus, rex Gader unus,

14. rex Herma unus rex Hered unus

14. rex Horma unus, rex Arad unus,

15. rex Lebna unus rex Odollam unus

15. rex Lobna unus, rex Odollam unus,

16. rex Maceda unus rex Bethel unus

16. rex Maceda unus, rex Bethel unus,

17. rex Thaffua unus rex Afer unus

17. rex Thapphua unus, rex Opher unus,

18. rex Afec unus rex Saron unus

18. rex Aphec unus, rex Saron unus,

19. rex Madon unus rex Asor unus

19. rex Madon unus, rex Asor unus,

20. rex Someron unus rex Acsaph unus

20. rex Semeron unus, rex Achsaph unus,

21. rex Thenach unus rex Mageddo unus

21. rex Thanach unus, rex Mageddo unus,

22. rex Cades unus rex Jachanæm Chermeli unus

22. rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus,

23. rex Dor et provinciæ Dor unus rex gentium Galgal unus

23. rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,

24. rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

24. rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.