Mosaico decorativo

1. si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua

1. Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,

2. cumque egressa alterum maritum duxerit

2. cumque egressa alterius uxor facta fuerit,

3. et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit

3. et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit,

4. non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam

4. non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

5. cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua

5. Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.

6. non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi

6. Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi.

7. si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui

7. Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.

8. observa diligenter ne incurras in plagam lepræ sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes levitici generis juxta id quod præcepi eis et imple sollicite

8. Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite.

9. mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto

9. Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto.

10. cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum ejus ut pignus auferas

10. Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas,

11. sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit

11. sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit.

12. sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus

12. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,

13. sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo

13. sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.

14. non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenæ qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est

14. Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,

15. sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum

15. sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

16. non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur

16. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

17. non pervertes judicium advenæ et pupilli nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum

17. Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.

18. memento quod servieris in Ægypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem

18. Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.

19. quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum

19. Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

20. si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenæ pupillo ac viduæ

20. Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae.

21. si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenæ pupilli ac viduæ

21. Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae.

22. memento quod et tu servieris in Ægypto et idcirco præcipiam tibi ut facias hanc rem

22. Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.