Mosaico decorativo

1. et præteriens vidit hominem cæcum a nativitate

1. Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.

2. et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes ejus ut cæcus nasceretur

2. Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: “Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur?”.

3. respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo

3. Respondit Iesus: “Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4. me oportet operari opera ejus qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari

4. Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.

5. quamdiu in mundo sum lux sum mundi

5. Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi”.

6. hæc cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos ejus

6. Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius

7. et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns

7. et dixit ei: “Vade, lava in natatoria Siloae!” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.

8. itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est

8. Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?”;

9. alii autem nequaquam sed similis est ejus ille dicebat quia ego sum

9. alii dicebant: “Hic est!”; alii dicebant: “Nequaquam, sed similis est eius!”. Ille dicebat: “Ego sum!”.

10. dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi

10. Dicebant ergo ei: “Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi?”.

11. respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi

11. Respondit ille: “Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi”.

12. dixerunt ei ubi est ille ait nescio

12. Et dixerunt ei: “Ubi est ille?”. Ait: “Nescio”.

13. adducunt eum ad Pharisæos qui cæcus fuerat

13. Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.

14. erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus et aperuit oculos ejus

14. Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.

15. iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video

15. Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”.

16. dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis

16. Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!”; alii autem dicebant: “Quomodo potest homo peccator haec signa facere?”. Et schisma erat in eis.

17. dicunt ergo cæco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est

17. Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”.

18. non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes ejus qui viderat

18. Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.

19. et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia cæcus natus est quomodo ergo nunc videt

19. Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”.

20. responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est

20. Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.

21. quomodo autem nunc videat nescimus aut quis ejus aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate ætatem habet ipse de se loquatur

21. Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”.

22. hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret

22. Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.

23. propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate

23. Propterea parentes eius dixerunt: “Aetatem habet; ipsum interrogate!”.

24. vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est

24. Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”.

25. dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia cæcus cum essem modo video

25. Respondit ergo ille: “Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video”.

26. dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos

26. Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?”.

27. respondit eis dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli ejus fieri

27. Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”.

28. maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus

28. Et maledixerunt ei et dixerunt: “Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.

29. nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit

29. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit”.

30. respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos

30. Respondit homo et dixit eis: “In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!

31. scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit

31. Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.

32. a sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati

32. A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;

33. nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam

33. nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam”.

34. responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et ejecerunt eum foras

34. Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras.

35. audivit Jesus quia ejecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei

35. Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”.

36. respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum

36. Respondit ille et dixit: “Et quis est, Domine, ut credam in eum?”.

37. et dixit ei Jesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est

37. Dixit ei Iesus: “Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est”.

38. at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum

38. At ille ait: “Credo, Domine!”; et adoravit eum.

39. dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant

39. Et dixit Iesus: “In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant”.

40. et audierunt ex Pharisæis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos cæci sumus

40. Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “Numquid et nos caeci sumus?”.

41. dixit eis Jesus si cæci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

41. Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.