Mosaico decorativo

1. scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem ex Deo habeamus domum non manufactam æternam in cælis

1. Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.

2. nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quæ de cælo est superindui cupientes

2. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,

3. si tamen vestiti non nudi inveniamur

3. si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.

4. nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita

4. Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.

5. qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus

5. Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.

6. audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

6. Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;

7. per fidem enim ambulamus et non per speciem

7. per fidem enim ambulamus et non per speciem.

8. audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et præsentes esse ad Deum

8. Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.

9. et ideo contendimus sive absentes sive præsentes placere illi

9. Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.

10. omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

10. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.

11. scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

11. Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

12. non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde

12. Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.

13. sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis

13. Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.

14. caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt

14. Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;

15. et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt jam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

15. et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

16. itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc jam non novimus

16. Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.

17. si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

17. Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

18. omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis

18. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,

19. quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

19. quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.

20. pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

20. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

21. eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso

21. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.