Mosaico decorativo

1. quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

1. Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.

2. qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt hæc doce et exhortare

2. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.

3. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ

3. Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,

4. superbus nihil sciens sed languens circa quæstiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiæ contentiones blasphemiæ suspiciones malæ

4. superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,

5. conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quæstum esse pietatem

5. conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.

6. est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia

6. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.

7. nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

7. Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;

8. habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

8. habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.

9. nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et perditionem

9. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;

10. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

10. radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

11. tu autem o homo Dei hæc fuge sectare vero justitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

11. Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12. certa bonum certamen fidei adprehende vitam æternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

12. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.

13. præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

13. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,

14. ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi

14. ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,

15. quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

15. quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,

16. qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

16. qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.

17. divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum

17. Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,

18. bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare

18. bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare,

19. thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

19. thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20. o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ

20. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,

21. quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum

21. quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.