Mosaico decorativo

1. dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium

1. Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium,

2. sed sub tutoribus est et actoribus usque ad præfinitum tempus a patre

2. sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre.

3. ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes

3. Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes;

4. at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege

4. at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

5. ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus

5. ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

6. quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater

6. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”.

7. itaque jam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum

7. Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.

8. sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis

8. Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis;

9. nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis

9. nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

10. dies observatis et menses et tempora et annos

10. Dies observatis et menses et tempora et annos!

11. timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis

11. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

12. estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me læsistis

12. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis;

13. scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem

13. scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi,

14. et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Jesum

14. et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.

15. ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi

15. Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.

16. ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis

16. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?

17. æmulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos æmulemini

17. Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.

18. bonum autem æmulamini in bono semper et non tantum cum præsens sum apud vos

18. Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos,

19. filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis

19. filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!

20. vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis

20. Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.

21. dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis

21. Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?

22. scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera

22. Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.

23. sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem

23. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.

24. quæ sunt per allegoriam dicta hæc enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quæ est Agar

24. Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.

25. Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quæ nunc est Hierusalem et servit cum filiis ejus

25. Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis.

26. illa autem quæ sursum est Hierusalem libera est quæ est mater nostra

26. Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;

27. scriptum est enim lætare sterilis quæ non paris erumpe et exclama quæ non parturis quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum

27. scriptum est enim: “Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum”.

28. nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus

28. Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.

29. sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc

29. Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.

30. sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium ejus non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ

30. Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”.

31. itaque fratres non sumus ancillæ filii sed liberæ qua libertate nos Christus liberavit

31. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.